- De Vulgari Eloquentia
- Dantes Aligherius
- XIV saec.
- Exported from Wikisource on May 30, 2022
- LIBER PRIMUS.
- * * *
- Caput I.
- Quod sit Vulgaris locutio, et quo differat a Grammatica.
- Cum neminem ante nos de Vulgaris Eloquentiæ doctrina quicquam inveniamus tractasse, atque talem, scilicet Eloquentiam, penitus omnibus necessariam videamus (cum ad eam non tantum viri, sed etiam mulieres, et parvuli nitantur, in quantum Natura permittit), volentes discretionem aliqualiter lucidare illorum, qui tanquam cæci ambulant per plateas, plerumque anteriora posteriora putantes; Verbo aspirante de Cælis, locutioni vulgarium gentium prodesse tentabimus, non solum aquam nostri ingenii ad tantum poculum haurientes, sed accipiendo vel compilando ab aliis, potiora miscentes, ut exinde potionare possimus dulcissimum hydromellum. Sed quia unamquamque doctrinam oportet non probare, sed suum aperire subjectum, ut sciatur quid sit, super quod illa versatur, dicimus celeriter expedientes, quod Vulgarem locutionem appellamus eam, qua infantes adsuefiunt ab adsistentibus, cum primitus distinguere voces incipiunt: vel quod brevius dici potest, Vulgarem locutionem asserimus, quam sine omni regula, nutricem imitantes, accipimus. Est et inde alia locutio secundaria nobis, quam Romani Grammaticam vocaverunt. Hanc quidem secundariam Græci habent, et alii, sed non omnes. Ad habitum vero hujus pauci perveniunt, quia non nisi per spatium temporis et studii assiduitatem regulamur, et doctrinamur in illa. Harum quoque duarum nobilior est Vulgaris, tum quia prima fuit humano Generi usitata, tum quia totus orbis ipsa perfruitur, licet in diversas prolationes et vocabula sit divisa; tum quia naturalis est nobis, cum illa potius artificialis existat; et de hac nobiliori nostra est intentio pertractare.
- Caput II.
- Quod solus Homo habet commercium sermonis.
- Hæc est nostra vera prima locutio: non dico autem nostra, ut si aliam sit esse locutionem, quam hominis: nam eorum, quæ sunt omnium, soli homini datum est loqui, cum solum sibi necessarium fuit. Non Angelis, non inferioribus animalibus necessarium fuit: sed nequicquam datum fuisset eis; quod nempe facere Natura abhorret. Si etenim perspicaciter consideremus, quid cum loquimur intendamus, patet, quod nihil aliud, quam nostræ mentis enucleare aliis conceptum. Cum igitur Angeli ad pandendas gloriosas eorum conceptiones habeant promptissimam atque ineffabilem suffcientiam intellectus (qua vel alter alteri totaliter innotescit per se, vel saltem per illud fulgentissimum Speculum, in quo cuncti representantur pulcherrimi, atque avidissimi speculantur) nullo signo locutionis indiguisse videntur. Et si objiciatur de iis, qui corruere Spiritibus, dupliciter responderi potest. Primo, quod cum de his, quæ necessaria sunt ad bene esse, tractamus, eos præterire debemus, cum divinam curam perversi expectare noluerunt. Secundo, et melius: quod ipsi Demones ad manifestandam inter se perfidiam suam non indigent, nisi ut sciant quidlibet de quolibet, quia est, et quantus est: quod quidem sciunt; cognoverunt enim se invicem ante ruinam suam. Inferioribus quoque animalibus, cum solo naturæ instinctu ducantur, de locutione non oportuit provideri; nam omnibus ejusdem speciei sunt iidem actus, et passiones: et sic possunt per proprios alienos cognoscere. Inter ea vero, quæ diversarum sunt specierum, non solum non necessaria fuit locutio, sed prorsus damnosa fuisset, cum nullum amicabile commercium fuisset in illis. Et si objiciatur de Serpente loquente ad primam mulierem, vel de Asina Balaam, quod locuti sint; ad hoc respondemus, quod Angelus in illa, et Diabolus in illo taliter operati sunt, quod ipsa animalia moverent organa sua; sic et vox inde resultavit distincta, tanquam vera locutio: non quod aliud esset Asinæ illud quam rudere, nec quam sibilare Serpentis. Si vero contra argumentetur quis de eo, quod Ovidius dicit in V Metamorphoseos de Picis loquentibus; dicimus quod hoc figurate dicit, aliud intelligens. Et si dicatur quod Picæ adhuc, et aliæ aves loquuntur, dicimus quod falsum est; quia talis actus locutio non est, sed quædam imitatio soni nostræ vocis, vel quod nituntur imitari nos, in quantum sonamus, sed non in quantum loquimur. Unde si expresse dicenti resonaret etiam Pica, non esset hoc nisi repræsentatio, vel imitatio soni illius qui prius dixisset. Et sic patet soli homini datum fuisse loqui. Sed quare necessarium sibi foret, breviter pertractare conemur.
- Caput III.
- Quod necessarium fuit homini commercium sermonis.
- Cum igitur homo non naturæ instinctu, sed ratione moveatur, et ipsa ratio vel circa discretionem, vel circa judicium, vel circa electionem diversificetur in singulis, adeo ut fere quilibet sua propria specie videatur gaudere; per proprios actus, vel passiones, ut brutum animal, neminem alium intelligere opinamur; nec per spiritualem speculationem, ut Angelum, alterum alterum introire contingit, cum grossitie atque opacitate mortalis corporis humanus spiritus sit obtentus. Oportuit ergo genus humanum ad comunicandum inter se conceptiones suas, aliquod rationale signum, et sensuale habere; quia cum aliquid a ratione accipere habeat, et in rationem portare, rationale esse oportuit; cumque de una ratione in aliam nihil deferri possit nisi per medium sensuale, sensuale esse oportuit; quia si tantum rationale esset, pertransire non posset: si tantum sensuale, nec a ratione accipere, nec in rationem deponere potuisset. Hoc equidem signum est ipsum subjectum nobile, de quo loquimur: natura sensuale quidem, in quantum sonus est; rationale vero, in quantum aliquid significare videtur ad placitum.
- Caput IV.
- Cui Homini primum datus est sermo, quid primo dixit, et sub quo idiomate.
- Soli homini datum fuit ut loqueretur, ut ex præmissis manifestum est. Nunc quoque investigandum esse existimo, cui hominum primum locutio data sit, et quid primitus locutus fuerit, et ad quem, et ubi, et quando, nec non et sub quo idiomate primiloquium emanavit. Secundum id quod in principio legitur Genesis, ubi de primordio mundi sacratissima Scriptura pertractat, Mulierem invenitur ante omnes fuisse locutam, scilicet præsumptuosissimam Evam, cum Diabolo sciscitanti resgondit: «De fructu lignorum, quæ sunt in Paradiso vescimur; de fructu vero ligni, quod est in medio Paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, nec tangeremus, ne forte moriamur.» Sed quamquam mulier in scriptis prius inveniatur locuta, rationabile tamen est, ut hominem prius locutum fuisse credamus: nec inconvenienter putatur, tam egregium humani generis actum prius a viro, quam a fœmina profluisse. Rationabiliter ergo credimus ipsi Adæ prius datum fuisse loqui ab Eo, qui statim ipsum plasmaverat.
- Quod autem prius vox primi loquentis sonaverit, viro sanæ mentis in promptu esse non titubo, ipsum fuisse, quod Deus est, scilicet El, vel per modum interrogationis, vel per modum responsionis. Absurdum, atque rationi videtur horrificum, ante Deum ab homine quicquam nominatum fuisse, cum ab Ipso, et per Ipsum factus fuisset homo. Nam sicut post prævaricationem humani generis quidlibet exordium suæ locutionis incipit ab heu, rationabile est, quod ante, quidlibet inciperet a gaudio; et quum nullum gaudium sit extra Deum, sed totum in Deo, et ipse Deus totum sit gaudium, consequens est, quod primus loquens, primo et ante omnia dixisset Deus. Oritur et hic ista quæstio; cum dicimus superius, per viam responsionis hominem primum fuisse locutum, si responsio fuit, fuit ad Deum; et si ad Deum fuit, jam videretur, quod Deus locutus extitisset, quod contra superius prælibata videtur insurgere. Ad quod quidem dicimus, quod bene potuit respondisse, Deo interrogante, nec propter hoc Deus locutus est ipsam quam dicimus locutionem. Quis enim dubitat quicquid est, ad Dei nutum esse flexibile? quo quidem facta, quo etiam gubernata sunt omnia. Igitur cum ad tantas alterationes moveatur aër imperio Naturæ inferioris, quæ ministra et factura Dei est, ut tonitrua personet, ignem fulgoret, aquam gemat, spargat nivem, grandines lancinet; nonne imperio Dei movebitur ad quædam sonare verba, Ipso distinguente, qui majora distinxit? Quidni? Quare ad hoc, et ad quædam alia hæc sufficere credimus.
- Caput V.
- Ubi, et cui primum Homo locutus sit.
- Opinantes autem (non sine ratione tam ex superioribus, quam inferioribus sumpta), ad ipsum Deum primitus, primum hominem direxisse locutionem, rationabiliter dicimus ipsum Loquentem primum, mox, postquam afflatus est ab animante virtute, incunctanter fuisse locutum. Nam in homine sentiri humanius credimus, quam sentire, dummodo sentiatur, et sentiat tanquam homo. Si ergo Faber ille, atque perfectionis principium et amator, afflando, primum hominem omni perfectione complevit, rationabile nobis apparet, nobilissimum animal non ante sentire, quam sentiri cœpisse. Si quis vero fatetur contra objiciens, quod non oportebat illum loqui, cum solus adhuc homo existeret, et Deus omnia sine verbis arcana nostra discernat, etiam ante quam nos; cum illa reverentia dicimus, qua uti oportet, cum de æterna Voluntate aliquid judicamus, quod licet Deus sciret, imo præsciret (quod idem est quantum ad Deum), absque locutione conceptum primi Loquentis, voluit tamen et ipsum loqui, ut in explicatione tantæ dotis gloriaretur Ipse, qui gratis dotaverat: et ideo divinitus in nobis esse credendum est, quod actu nostrorum affectuum ordinato lætamur. Et hinc penitus eligere possumus locum illum, ubi effutita est prima locutio: quoniam si extra Paradisum afflatus est homo, extra; si vero intra, intra fuisse locum primæ locutionis conjicimus.
- Caput VI.
- Sub quo idiomate primum locutus est Homo, et unde fuit auctor hujus operis.
- Quoniam permultis ac diversis idiomatibus negotium exercitatur humanum, ita quod multi multis non aliter intelliguntur per verba, quam sine verbis; de idiomate illo venari nos decet, quo Vir sine matre, Vir sine lacte, qui neque pupillarem ætatem, nec vidit adultam, creditur usus. In hoc, sicut etiam in multis aliis, Petramala civitas amplissima est, et patria majori parti filiorum Adam. Nam quicumque tam obscenæ rationis est, ut locum suæ nationis delitiosissimum credat esse sub Sole, huic etiam præ cunctis proprium Vulgare licebit, idest maternam locutionem, præponere: et per consequens credere ipsum fuisse illud, quod fuit Adæ. Nos autem cui mundus est patria, velut piscibus æquor, quamquam Sarnum biberimus ante dentes, et Florentiam adeo diligamus, ut quia dileximus, exilium patiamur injuste, ratione magis, quam sensu, scapulas nostri judicii podiamus. Et quamvis ad voluptatem nostram, sive nostræ sensualitatis quietem, in terris amœnior locus, quam Florentia non existat, revolventes et Poetarum, et aliorum Scriptorum volumina, quibus mundus universaliter, et membratim describitur, ratiocinantesque in nobis situationes varias mundi locorum, et eorum habitudinem ad utrumque polum et circulum æquatorem, multas esse perpendimus, firmiterque censemus, et magis nobiles, et magis delitiosas et regiones et urbes, quam Thusciam et Florentiam, unde sum oriundus et civis, et plerasque nationes, et gentes delectabiliori atque utiliori sermone uti, quam Latinos. Redeuntes igitur ad propositum dicimus, certam formam locutionis a Deo cum Anima prima concreatam fuisse; dico autem formam, et quantum ad rerum vocabula, et quantum ad vocabulorum constructionem, et quantum ad constructionis prolationem, qua quidem forma onmis lingua loquentium uteretur, nisi culpa præsumptionis humanæ dissipata fuisset, ut inferius ostendetur. Hac forma locutionis locutus est Adam, hac forma locuti sunt omnes posteri ejus usque ad ædificationem turris Babel, quæ turris confusionis interpretatur: hanc formam locutionis hereditati sunt filii Heber, qui ab eo dicti sunt Hebræi. Iis solis post confusionem remansit, ut Redemptor noster, qui ex illis oriturus erat secundum humanitatem, non lingua confusionis, sed gratiæ frueretur. Fuit ergo Hebraicum idioma id, quod primi Loquentis labia fabricaverunt.
- Caput VII.
- De divisione sermonis in plures linguas.
- Dispudet heu nunc humani generis ignominiam renovare! Sed quia præterire non possumus quin transeamus per illam (quamquam rubor in ora consurgat animusque refugiat) percurremus. Oh semper nostra natura prona peccatis, oh ab initio, et nunquam desinens nequitatrix! Num fuerat satis ad tui correctionem, quod per primam prævaricationem elimitata delitiarum exulabas a Patria? num satis quod per universalem familiæ tuæ luxuriem et trucitatem, unica reservata domo, quicquid tui juris erat cataclysmo perierat, et pœnas malorum, quæ commiseras tu, animalia cælique terræque jam luerant? Quippe satis extiterat; sed sicut proverbialiter dici solet: «Non ante tertium equitabis,» misera miserum venire maluisti ad equum. Ecce, lector, quod vel oblitus homo, vel vilipendens disciplinas priores, et avertens oculos a vibicibus, quæ remanserant, tertio insurrexit ad verbera per superbiam suam et stultitiam præsumendo. Præsumpsit ergo in corde suo incurabilis homo, sub persuasione Gigantis, arte sua non solum superare Naturam, sed et ipsum Naturantem, qui Deus est; et cœpit ædificare turrim in Sennaar, quæ postea dicta est Babel, hoc est confusio, per quam cælum sperabat ascendere: intendens inscius non æquare, sed suum superare Factorem. Oh sine mensura clementia cælestis Imperii! quis pater tot sustineret insultus a filio? Sed exurgens, non hostili scutica, sed paterna, et aliis verberibus assueta, rebellantem filium pia correctione, necnon memorabili, castigavit. Siquidem pene totum humanum genus ad opus iniquitatis cojerat; pars imperabant, pars architectabantur, pars muros moliebantur, pars amussibus tegulabant, pars trullis linebant, pars scindere rupes, pars mari, pars terræ intendebant vehere, partesque diversæ diversis aliis operibus indulgebant, cum cælitus tanta confusione percussi sunt, ut qui omnes una eademque loquela deserviebant ad opus, ab opere multis diversificati loquelis desinerent, et nunquam ad idem commercium convenirent. Solis etenim in uno convenientibus actu eadem loquela remansit, puta cunctis architectoribus una, cunctis saxa volventibus una, cunctis ea parantibus una, et sic de singulis operantibus accidit. Quotquot autem exercitii varietates tendebant ad opus, tot tot idiomatibus tunc genus humanum disjungitur; et quanto excellentius exercebant, tanto rudius nunc et barbarius loquuntur. Quibus autem sanctum idioma remansit, nec aderant, nec exercitium commendabant, sed graviter detestantes, stoliditatem operantium deridebant. Sed hæc minima pars quantum ad numerum fuit de semine Sem, sicut conjicio, qui fuit tertius filius Noe: de qua quidem ortus est populus Isræl, qui antiquissima locutione sunt usi usque ad suam dispersionem.
- Caput VIII.
- Subdivisio idiomatis per orbem et præcipue in Europa.
- Ex præcedenti memorata confusione linguarum non leviter opinamur, per universa mundi climata, climatumque plagas incolendas, et angulos, tunc homines primum fuisse dispersos. Et cum Radix humanæ propaginis principaliter in oris Orientalibus sit plantata; nec non ab inde ad utrumque latus per diffusos moltipliciter palmites nostra sit extensa propago; demum ad fines Occidentales protracta est, unde primitus tunc vel totius Europæ flumina, vel saltem quædam rationalia guttura potaverunt. Sed sive advenæ tunc primitus advenissent, sive ad Europam indigenæ repedassent, idioma secum trifarium homines attulerunt, et afferentium hoc alii meridionalem, alii septemtrionalem regionem in Europa sibi sortiti sunt; et tertii, quos nunc Græcos vocamus, partem Europæ, partem Asiæ occuparunt. Ab uno postea, eodemque idiomate, immunda confusione recepto, diversa Vulgaria traxerunt originem, sicut inferius ostendemus. Nam totum quod ab ostiis est Danubii, sive Meotidis paludibus usque ad fines Occidentales (qui Angliæ, Italorum, Francorumque finibus, et Oceano limitantur) solum unum obtinuit idioma, licet postea per Sclavones, Ungaros, Teutonicos, Saxones, Anglicos, et alias nationes quamplures, fuerit per diversa Vulgaria derivatum; hoc solo fere omnibus in signum ejusdem principii remanet, quod quasi prædicti omnes Jò affirmando respondent. Ab isto incipiens idiomate, videlicet a finibus Ungarorum versus Orientem, aliud occupavit totum quod ab inde vocatur Europa, nec non ulterius est protractum. Totum autem, quod in Europa restat ab istis, tertium tenuit idioma, licet nunc trifarium videatur. Nam alii Oc, alii Oil, alii Sì affirmando loquuntur, ut puta Hispani, Franci et Latini. Signum autem quod ab uno eodemque idiomate istarum trium gentium progrediantur Vulgaria, in promptu est, quia multa per eadem vocabula nominare videntur, ut Deum, Cœlum, Amorem, Mare, Terram, et Vivit, Moritur, Amat, et alia fere omnia. Istorum vero proferentes Oc, Meridionalis Europæ tenent partem Occidentalem, a Januensium finibus incipientes. Qui autem Sì dicunt, a prædictis finibus Orientalem tenent, videlicet usque ad promontorium illud Italiæ, qua sinus Adriatici maris incipit, et Sicilia. Sed loquentes Oil, quodammodo Septemtrionales sunt respectu istorum; nam ab Oriente Alamannos habent et a Septemtrione ab Occidente Anglico mari vallati sunt, et montibus Aragonise terminati, a Meridie quoque Provincialibus, et Appennini devexione clauduntur.
- Caput IX.
- De triplici varietate sermonis, et qualiter per tempora idem idioma mutatur, et de inventione Grammaticæ.
- Nos autem nunc oportet quam habemus rationem periclitari; cum inquirere intendamus de iis, in quibus nullius auctoritate fulcimur, hoc est de unius ejusdemque a principio idiomatis variatione secuta. Et quia per notiora itinera securius breviusque transitur, per istud tantum quod nobis est idioma pergamus, alia deserentes. Nam quod in uno est rationale, videtur in aliis esse eadem causa. Est igitur super quod gradimur idioma tractando, trifarium, ut superius dictum est, nam alii Oc, alii Sì, alii vero dicunt Oil. Et quod unum fuerit a principio confusionis (quod prius probandum est) apparet, quod convenimus in vocabulis multis, velut eloquentes doctores ostendunt. Quæ quidem convenientia ipsi confusioni repugnat, quæ fuit propter delictum in ædificatione Babel. Trilingues ergo doctores in multis conveniunt, et maxime in hoc vocabulo, quod est Amor:
- Gerardus de Borneil: «Si m sentis fizels amics Per ver encusar Amor.»
- Rex Navarriæ: «De fin Amor si vient sen et bonté.»
- Dom. Guido Guinicelli:
- « Nè fe’ Amor, prima che gentil core, Nè cor gentil, prima ch’Amor, natura.»
- Quare autem trifarie principalius variatum sit, investigemus, et quare quælibet istarum variationum in se ipsa varietur, puta dextræ Italiæ locutio ab ea quæ est sinistræ; nam aliter Paduani, et aliter Pisani loquuntur; et quare vicinius habitantes adhuc discrepant in loquendo, ut Mediolanenses et Veronenses, Romani et Florentini, nec non convenientes in eodem nomine gentis, ut Neapolitani et Cajetani, Ravennates et Faventini, et quod mirabilius est, sub eadem civitate morantes, ut Bononienses Burgi S. Felicis, et Bononienses Stratæ Majoris. Eæ omnes differentiæ, atque sermonum varietates, quæ accidunt, una eademque ratione patebunt. Dicimus ergo, quod nullus effectus superat suam caussam, in quantum efifectus est, quia nihil potest efficere, quod non est. Cum igitur omnis nostra loquela (præter illam homini primo concreatam a Deo), sit a nostro beneplacito reparata post confusionem illam, quæ nil fuit aliud, quam prioris oblivio, et homo sit instabilissimum, atque variabilissimum animal, nec durabilis nec continua esse potest; sed sicut alia, quæ nostra sunt, puta mores et habitus, per locorum, temporumque distantias variari oportet. Nec dubitandum reor modo in eo quod diximus temporum distantia locutionem variari, sed potius opinamur tenendum; nam si alia nostra opera perscrutemur, multo magis discrepare videmur a vetustissimis concivibus nostris, quam a coetaneis perlonginquis. Quapropter audacter testamur, quod si vetustissimi Papienses nunc resurgerent, sermone vario, vel diverso cum modernis Papiensibus loquerentur; nec aliter mirum videatur quod dicimus, quam prospicere juvenem exoletum, quem exolescere non vidimus. Nam quæ paulatim moventur, minime perpenduntur a nobis, et quanto longiora tempora variatio rei ad perpendi requirit, tanto rem illam stabiliorem putamus. Non etenim admiramur, si æstimationes hominum, qui parum distant a brutis, putant eandem civitatem sub invariabili semper civicasse sermone, cum sermonis variatio civitatis ejusdem non sine longissima temporum successione paulatim contingat, et hominiam vita sit etiam ipsa sua natura brevissima. Si ergo per eandem gentem sermo variatur, ut dictum est, successive per tempora, nec stare ullo modo potest; necesse est, ut disjunctim, abmotimque morantibus varie varietur, ceu varie variantur mores et habitus, qui nec natura, nec consortio firmantur, sed humanis beneplacitis, localique congruitate nascuntur. Hinc moti sunt inventores Grammaticæ facultatis: quæ quidem Grammatica nil aliud est, quam quædam inalterabilis locutionis identitas diversis temporibus, atque locis. Hæc cum de communi consensu multarum gentium fuerit regulata, nulli singulari arbitrio videtur obnoxia, et per consequens, nec variabilis esse potest. Adinvenerunt ergo illam, ne propter variationem sermonis, arbitrio singularium fluitantis, vel nullo modo, vel saltem imperfecte antiquorum attingeremus auctoritates et gesta, sive illorum, quos a nobis locorum diversitas facit esse diversos.
- Caput X.
- De varietate idiomatis in Italia a dextris et a sinistris montis Appennini.
- Trifario nunc exeunte nostro idiomate (ut superius dictum est), in comparatione sui ipsius, secundum quod trisonum factum est, cum tanta timiditate cunctamur librantes, quod hanc, vel istam, vel illam partem in comparando præponere non audemus, nisi eo Sic quod Grammaticæ positores inveniuntur accepisse per adverbium affirmandi; quod quandam anterioritatem erogare videtur Italis qui Sì dicunt. Quælibet enim partium largo testimonio se tuetur. Allegat ergo pro se Lingua Oil, quod propter sui faciliorem ac delectabiliorem vulgaritatem, quicquid redactum, sive inventum est ad vulgare prosaicum, suum est: videlicet Biblia cum Trojanorum, Romanorumque gestibus compilata, et Arturi Regis ambages pulcherrimæ, et quam plures aliæ historiæ, ac doctrinæ. Pro se vero argumentatur alia, scilicet Oc, quod vulgares Eloquentes in ea primitus poetati sunt, tanquam in perfectiori, dulciorique loquela: ut puta Petrus de Alvernia, et alii antiquiores doctores. Tertia, quæ Latinorum est, se duobus privilegiis attestatur præesse: primo quidem, quod qui dulcius, subtiliusque poetati Vulgariter sunt, ii familiares, et domestici sui sunt: puta Cinus Pistoriensis, et amicus ejus. Secundo, quia magis videtur inniti Grammaticæ, quæ communis est; quod rationabiliter inspicientibus videtur gravissimum argumentum. Nos vero judicium reliquentes in hoc, et tractatum nostrum ad Vulgare Latinum retrahentes, et receptas in se variationes dicere, nec non illas invicem comparare conemur. Dicimus ergo primo, Latium bipartitum esse in dextrum, et sinistrum. Si quis autem quærat de linea dividente, breviter respondemus esse jugum Appennini, quod ceu fistulæ culmen, hinc inde ad diversa stillicidia grundat, et aquæ ad alterna hinc inde litora per umbricia longa distillant, ut Lucanus in II describit. Dextrum quoque latus Tyrrenum mare grundatorium habet: lævum vero in Adriaticum cadit. Et dextri regiones sunt Apulia, sed non tota, Roma, Ducatus, Tuscia, et Januensis Marchia. Sinistri autem pars Apuliæ, Marca Anconitana, Romandiola, Lombardia, Marchia Trivisiana cum Venetiis. Forum Julii vero et Istria non nisi levæ Italiæ esse possunt: nec Insulæ Tyrreni maris, videlicet Sicilia et Sardinia, non nisi dextræ Italiæ sunt, vel ad dextram Italiam sociandæ. In utroque quidem duorum laterum, et iis, quæ sequuntur ad ea, linguæ hominum variantur, ut lingua Siculorum cum Apulis; Apulorum cum Romanis; Romanorum cum Spoletanis; horum cum Tuscis; Tuscorum cum Januensibus; Januensium cum Sardis; nec non Calabrorum cum Anconitanis; horum cum Romandiolis; Romandiolorum cum Lombardis; Lombardorum cum Trivisianis et Venetis, et horum cum Aquilejensibus, et istorum cum Istrianis: de quo Latinorum neminem nobiscum dissentire putamus. Quare a non minus XIV Vulgaribus sola videtur Italia variari: quæ adhuc omnia Vulgaria in se se variantur, ut puta in Tuscia Senenses et Aretini; in Lombardia Ferrarienses et Placentini: nec non in eadem civitate aliqualem variationem perpendimus, ut superius in Capitulo immediato posuimus. Quapropter si primas, et secundarias, et subsecundarias Vulgaris Italiæ variationes calculare velimus, in hoc minimo mundi angulo, non solum ad millenam Loquelæ variationem venire contigerit, sed etiam ad magis ultra.
- Caput XI.
- Ostenditur Italiæ aliquos habere Idioma incomptum et ineptum.
- Tam multis varietatibus Latino dissonante Vulgari, decentiorem atque iilustrem Italiæ venemur loquelam, et ut nostræ venationi pervium callem habere possimus, perplexos frutices, atque sentes prius ejiciamus de silva. Sicut ergo Romani se cunctis præponendos existimant, in hac eradicatione sive discerptione non immerito eos aliis præponamus, protestantes eosdem in nulla Vulgaris eloquentiæ ratione fore tangendos. Dicimus ergo Romanorum non Vulgare, sed potius tristiloquium, Italorum Vulgarium omnium esse turpissimum: nec mirum, cum etiam morum, habituumque deformitate præ cunctis videantur fœtere; dicunt enim: Me sure, quinte dici, Post hos incolas Anconitanæ Marchiæ decerpamus, qui Chignamente sciate state loquuntur: cum quibus et Spoletanos abjicimus: nec prætereundum est quod in improperium istarum trium gentium Cantiones quam plures inventæ sunt, inter quas unam vidimus recte, atque perfecte ligatam: quam quidam Florentinus nomine Castra composuerat; incipiebat etenim:
- «Una ferina vosco poi da Gascoli Çita Çita sen gì a grande aina.»
- Post quos Mediolanenses, atque Bergomates, eorumque finitimos eruncemus: in quorum etiam improperium quemdam cecinisse recolimus:
- «In te l’ora del Vesper Ziò fu del mes d’Ochiover.»
- Post hos Aquilejenses, et Istrianos cribremus, qui Çes fastù, crudeliter accentuando, eructant. Cumque iis montaninas omnes, et rusticanas loquelas ejiciamus, quæ semper mediastinis civibus accentus enormitate dissonare videntur, ut Casentinenses, et Pratenses. Sardos etiam, qui non Latini sunt, sed Latinis adsociandi videntur, ejiciamus: quoniam soli sine proprio Vulgari esse videntur, Grammaticam, tanquam simiæ homines, imitantes, nam Domus mea, et Dominus meus loquuntur.
- Caput XII.
- De idiomate Siculo et Apulo.
- Exacceratis quodammodo Vulgaribus Italis, inter ea, quæ remanserunt in cribro, comparationem facientes, honorabilius, atque honorificentius, breviter seligamus. Et primo de Siciliano examinemus ingenium, nam videtur Sicilianum Vulgare sibi famam præ aliis adsciscere, eo quod quicquid poetantur Itali Sicilianum vocatur, et eo quod perplures doctores indigenas invenimus graviter cecinisse, puta in Cantionibus illis:
- «Ancor che l’acqua per lo foco lassi.»
- Et
- «Amor, che longamente m’hai menato.»
- Sed hæc fama Trinacriæ terræ, si recte signum ad quod tendit inspiciamus, videtur tantum in opprobrium Italorum Principum remansisse, qui non eroico more, sed plebeo sequuntur superbiam. Siquidem illustres heroes Federicus Cæsar, et bene genitus ejus Manfredus, nobilitatem ac rectitudinem suæ formæ pandentes, donec fortuna permansit, humana secuti sunt, brutalia dedignantes: propter quod corde nobiles, atque gratiarum dotati, inhærere tantorum Principum majestati conati sunt: ita quod eorum tempore quicquid excellentes Latinorum enitebantur, primitus in tantorum Coronatorum aula prodibat. Et quia regale solium erat Sicilia, factum est, ut quicquid nostri prædecessores Vulgariter protulerunt, Sicilianum vocetur: quod quidem retinemus et nos, nec posteri nostri permutare valebunt. Racha, Racha! Quid nunc personat tuba novissimi Federici? quid tintinnabulum II Caroli? quid cornua Johannis et Azzonis Marchionum potentum? quid aliorum Magnatum tibiæ? nisi, Venite, carnifices; Venite, altriplices; Venite, avaritiæ sectatores. Sed præstat ad propositum repedare; quam frustra loqui: et dicimus, quod si Vulgare Sicilianum accipere volumus, scilicet quod proditur e terrigenis mediocribus, ex ore quorum judicium eliciendum videtur, prælationis minime dignum est; quia non sine quodam tempore profertur, ut puta ibi:
- «Traggemi d’este focora, — Se t’este a bolontate.»
- Si autem istum accipere nolumus, sed quod ab ore primorum Siculorum emanat, ut in præallegatis Cantionibus perpendi potest, nihil differt ab illo, quod laudabilissimum est, sicut inferius ostendemus. Apuli quoque, vel a sui acerbitate, vel finitimorum suorum contiguitate, qui Romani, et Marchiani sunt, turpiter barbarizant; dicunt enim:
- «Volzera che chiangesse lo quatraro.»
- Sed quamvis terrigenæ Apuli loquantur obscene communiter, præfulgentes eorum quidam polite loquuti sunt, vocabula curialiora in suis Cantionibus compilantes, ut manifeste apparet eorum dicta prospicientibus, ut puta:
- «Madonna, dir vi voglio.»
- Et
- «Per fino amore vo’ sì lietamente.»
- Quapropter superiora notantibus innotescere debet, neque Siculum, neque Apulum esse illud, quod in Italia pulcherrimum est Vulgare, cum Eloquentes indigenas ostenderimus a proprio divertisse.
- Caput XIII.
- De idiomate Tuscorum et Januensium.
- Post hos veniamus ad Tuscos; qui propter amentiam suam infruniti, titulum sibi Vulgaris Illustris arrogare videntur, et in hoc non solum plebeorum dementat opinio, sed famosos quamplures viros hoc tenuisse comperimus: puta Guittonem Aretinum, qui nunquam se ad Curiale Vulgare direxit; Bonagiuntam Lucensem, Gallum Pisanum, Minum Mocatum Senensem, et Brunetum Florentinum; quorum dicta, si rimari vacaverit, non curialia, sed municipalia tantum invenientur. Et quoniam Tusci præ aliis in hac ebrietate bacchantur, dignum, utileque videtur municipalia Vulgaria Tuscanorum singulatim in aliquo depompare. Loquuntur Florentini, et dicunt:
- «Manuchiamo introcque: Non facciamo altro.»
- Pisani:
- «Se ne andonno li fanti di Fioransa per Pisa.»
- Lucenses:
- «Fo voto a Dio, che in gassara eie lo comuno de Luca.»
- Senenses:
- «Onche rinegata avesse io Siena.»
- Aretini:
- «Vo’ tu venire ov’elle.»
- De Perusio, Urbe Veteri, Viterbio, nec non de Civitate Castellana propter adfinitatem, quam cum Romanis et Spoletanis habent, nihil tractare intendimus. Sed quamquam fere omnes Tusci in suo turpiloquio sint obtusi, nonnullos Vulgaris excellentiam cognovisse sensimus, scilicet Guidonem, Lapum, et unum alium, Florentinos, et Cinum Pistoriensem, quem nunc indigne postponimus, non indigne coacti. Itaque si Tuscanas examinemus loquelas, cum pensemus qualiter viri præhonorati a propria diverterunt, non restat in dubio, quin aliud sit Vulgare, quod quærimus, quam quod attingit populus Tuscanorum. Si quis autem quod de Tuscis asserimus, de Januensibus asserendum non putet, hoc solum in mente premat, quod si per oblivionem Januenses ammitterent z litteram, vel mutire totaliter eos, vel novam reperire oporteret loquelam; est enim z maxima pars eorum locutionis: quæ quidem littera non sine multa rigiditate profertur.
- Caput XIV.
- De idiomate Romandiolorum, et de quibusdam Transpadanis et præcipue de Veneto.
- Transeuntes nunc humeros Appennini frondiferos, lævam Italiam cunctam venemur, ceu solemus, orientaliter ineuntes. Romandiolam igitur ingredientes, dicimus nos duo in Latio invenisse Vulgaria, quibusdam convenientiis contrariis alternata. Quorum unum in tantum muliebre videtur propter vocabulorum et prolationis mollitiem, quod virum (etiam si viriliter sonet) fœminam tamen facit esse credendum. Hoc Romandioli omnes habent, et præsertim Forlivenses: quorum civitas, licet novissima sit, meditullium tamen esse videtur totius provinciæ; hi Deusci affirmando loquuntur, et Oclo meo, et Corada mea proferunt blandientes. Horum aliquos a proprio poetando divertisse audivimus, Thomam videlicet, et Ugolinum Bucciolam Faventinos. Est et aliud, sicut dictum est, adeo vocabulis, accentibusque hirsutum et hispidum, quod propter sui rudem asperitatem, mulierem loquentem non solum disterminat, sed esse virum dubitare facit. Hoc omnes, qui Magara dicunt, Brixienses, videlicet, Veronenses, et Vicentini habent, nec non Paduani turpiter syncopantes onmia in tus participia, et denominativa in tas, ut mercò et bonté. Cum quibus et Trivisianos adducimus, qui more Brixianorum, et finitimorum suorum v consonantem per f apocopando proferunt, puta nof pro nove, vif pro vivo, quod quidem barbarissimum reprobamus. Veneti quoque nec se se investigati Vulgaris honore dignantur; et si quis eorum, errore compulsus, vanitaret in hoc, recordetur si unquam dixit:
- «Per le plage de Dio tu non veras;»
- inter quos unum vidimus nitentem divertere a materno et ad Curiale Vulgare intendere, videlicet Ildebrandinum Paduanum. Quare omnibus præsentis Capituli ad judicium comparentibus arbitramur, nec Romandiolum, nec suum oppositum, ut dictum est, nec Venetianum esse illud, quod quærimus, Vulgare Illustre.
- Caput XV.
- Facit magnam discussionem de idiomate Bononiensi.
- Illud autem, quod de Italica silva remanet, percunctari conemur expedientes. Dicimus ergo quod forte non male opinantur, qui Bononienses asserunt pulchriori locutione loquentes, cum ab Imolensibus, Ferrariensibus, et Mutinensibus circumstantibus aliquid proprio Vulgari adsciscunt; sicut facere quoslibet a finitimis suis conjicimus, ut Sordellus de Mantua sua ostendit, Cremonæ, Brixiæ, atque Veronæ confini: qui tantus eloquentiæ vir existens non solum in poetando, sed quomodolibet loquendo, patrium Vulgare deseruit. Accipiunt etiam præfati cives ab Imolensibus lenitatem atque mollitiem, a Ferrariensibus vero et Mutinensibus aliqualem garrulitatem, quæ propria Lombardorum est. Hanc ex commixtione advenarum Longobardorum terrigenis credimus remansisse; et hæc est causa, quare Ferrariensium, Mutinensium, vel Regianorum nullum invenimus poetasse. Nam propriæ garrulitati assuefacti, nullo modo possunt ad Vulgare Aulicum, sine quadam acerbitate venire; quod multo magis de Parmensibus est putandum, qui monto pro molto dicunt. Si ergo Bononienses utrinque accipiunt, ut dictum est, rationabile videtur esse, quod eorum locutio per commixtionem oppositorum, ut dictum est, ad laudabilem suavitatem remaneat temperata: quod procui dubio nostro judicio sic esse censemus. Ita si præponentes eos in Vulgari sermone, sola municipalia Latinorum Vulgaria comparando considerant, allubescentes concordamus cum illis; si vero simpliciter Vulgare Bononiense præferendum existimant, dissentientes discordamus ab eis: non etenim esi quod Aulicum et Illustre vocamus; quoniam si fuisset, Maximus Guido Guinicelli, Guido Ghiselerius, Fabricius, et Honestus, et alii poetantes Bononiæ, nunquam ab ipso divertissent; qui doctores fuerunt illustres, et Vulgarium discretione repleti.
- Maximus Guido: «Madonna, il fermo core.»
- Fabritius «Lo mio lontano gire.»
- Honestus: «Più non attendo il tuo soccorso, Amore.»
- Quæ quidem verba prorsus a mediastinis Bononiæ sunt diversa. Cumque de residibus in extremis Italiæ civitatibus neminem dubitare pendamus, et si quis dubitat, illum nulla nostra solutione dignamur; parum restat in nostra discussione dicendum. Quare cribellum cupientes deponere, ut residentiam cito visamus, dicimus Tridentum atque Taurinum, nec non Alexandriam civitates metis Italiæ in tantum sedere propinquas, quod puras nequeunt habere loquelas; ita quod si, sicut turpissimum habent Vulgare, haberent pulcherrimum, propter aliorum commixtionem esse vere Latinum negaremus. Quare si Latinum illustre venamur, quod venamur in illis inveniri non potest.
- Caput XVI.
- De excellentia Vulgaris eloquentiæ, et quod communis est omnibus Italicis.
- Postquam venati saltus et pascua sumus Italiæ, nec panteram, quam sequimur, adinvenimus; ut ipsam reperire possimus, rationabilius investigemus de illa, ut solerti studio redolentem ubique, nec usquam residentem, nostris penitus irretiamus tendiculis. Resumentes igitur venabula nostra, dicimus quod in omni genere rerum unum oportet esse, quo generis illius omnia comparentur et ponderentur, ut illinc aliorum omnium mensuram accipiamus. Sicut in numero cuncta mensurantur uno, et plura, vel pauciora dicuntur, secundum quod distant ab uno, vel ei propinquant; et sic in coloribus omnes Albo mensurantur; nam visibiles magis dicuntur, et minus, secundum quod accedunt, vel recedunt. Et quemadmodum de iis dicimus, quæ quantitatem et qualitatem ostendunt, de prædicamentorum quolibet, et de substantia posse dici putamus, scilicet quod unumquodque mensurabile sit in genere illo, secundum id quod simplicissimum est in ipso genere. Quapropter in actionibus nostris, quantumcumque dividantur in species, hoc signum inveniri oportet, quo et ipsæ mensurentur. Primum, in quantum simpliciter ut homines agimus, Virtutem habemus, ut generaliter illas intelligamus; nam, secundum ipsam, bonum et malum hominem judicamus: in quantum ut homines cives agimus, habemus Legem, secundum quam dicitur civis bonus et malus: in quantum ut homines Latini agimus, quædam habemus simplicissima signa, idest morum, et habituum, et locutionis, quibus Latinæ actiones ponderantur, et mensurantur. Quæ quidem nobilissima sunt earum, quæ Latinorum sunt, actionum, hæc nullius civitatis Italiæ propria sunt, sed in omnibus communia sunt. Inter quæ nunc potest discerni Vulgare, quod superius venabamur, quod in qualibet redolet civitate, nec cubat in ulla. Potest tamen magis in una quam in alia redolere, sicut simplicissima substantiarum, quæ Deus est, qui in homine magis redolet, quam in bruto: in animali, quam in planta: in hac, quam in minêra: in hac, quam in igne: in igne, quam in terra. Et simplicissima quantitas, quod est Unum, in impari numero redolet magis quam in pari, et simplicissimus color, qui Albus est, magis in citrino quam in viridi redolet. Itaque adepti quod qærebamus, dicimus Illustre, Cardinale, Aulicum, et Curiale Vulgare in Latio, quod omnis Latiæ civitatis est, et nullius esse videtur, et quo municipalia Vulgaria omnia Latinorum mensurantur, ponderantur, et comparentur.
- Caput XVII.
- Quare hoc Idioma Illustre vocetur.
- Quare autem Idioma, quod repertum est, Illustre, Cardinale, Aulicum, et Curiale adjicientes vocemus, nunc denudandum est; per quod clarius quod ipsum est faciemus patere. Primum igitur quid intendimus, cum illustre adjicimus, et quare illustre dicimus, denudemus. Per hoc quidquid Illustre dicimus, intelligimus quidquid illuminans, et illuminatum præfulget. Et hoc modo viros appellamus Illustres, vel quia potestate illuminati, alios et justitia et caritate illuminant, vel quia excellenter magistrati excellenter magistrent, ut Seneca, et Numa Pompilius. Et Vulgare, de quo loquimur, et sublimatum est magistratu et potestate, et suos honore sublimat et gloria. Magistratu quidem sublimatum videtur, cum de tot rudibus Latinorum vocabulis, de tot perplexis constructionibus, de tot defectivis prolationibus, de tot rusticanis accentibus, tam egregium, tam extricatum, tam perfectum, et tam urbanum videamus reductum, ut Cinus Pistoriensis, et Amicus ejus ostendunt in Cantionibus suis. Quod autem sit exaltatum potestate, videtur. Et quid majoris potestatis est, quam quod humana corda versare potest; ita ut nolentem, volentem, et volentem, nolentem faciat, velut ipsum et fecit, et facit? Quod autem honore sublimet, in promptu est. Nonne domestici sui Reges, Marchiones, et Comites, et Magnates quoslibet fama vincunt? Minime hoc probatione indiget. Quantum vero suos familiares gloriosos efficiat, nos ipsi novimus, qui hujus dulcedine gloriæ nostrum exilium postergamus. Quare ipsum Illustre merito profiteri debemus.
- Caput XVIII.
- Quare hoc Idioma vocetur Cardinale, Aulicum et Curiale.
- Neque sine ratione ipsum Vulgarem Illustrem decoramus adjectione secunda, videlicet ut id Cardinale vocemus: nam sicut totum ostium cardinem sequitur, et quo cardo vertitur, versatur et ipsum, sive introrsum sive extrorsum flectatur: sic et universus municipalium Vulgarium grex vertitur et revertitur, movetur et pausat secundum quod istud; quod quidem vere paterfamilias esse videtur. Nonne quotidie extirpat sentosos frutices de Italica silva? nonne quotidie vel plantas inserit, vel plantaria plantat? quid aliud agricolæ sui satagunt, nisi ut admoveant, et removeant, ut dictum est? Quare prorsus tanto decorari vocabulo promeretur.
- Quia vero Aulicum nominamus, illud causa est, quod si Aulam nos Itali haberemus, palatinum foret: nam si Aula totius Regni communis est domus, et omnium Regni partium gubernatrix augusta, quicquid tale est, ut omnibus sit commune, nec proprium ulli, conveniens est, ut in ea conversetur, et habitet: nec aliquod aliud habitaculum tanto dignum est habitante. Hoc nempe videtur esse id, de quo loquimur, Vulgare; et hinc est, quod in Regiis omnibus conversantes, semper Illustri Vulgari loquuntur. Hinc etiam est, quod nostrum Illustre velut accola peregrinatur, et in humilibus hospitatur asylis, cum Aula vacemus.
- Est etiam merito Curiale dicendum, quia curialitas nil aliud est, quam librata regula eorum, quæ peragenda sunt, et quia statera hujusmodi librationis tantum in excellentissimis Curiis esse solet, hinc est quod quicquid in actibus nostris bene libratum est, curiale dicatur. Unde cum istud in excellentissima Italorum Curia sit libratum, dici Curiale meretur. Sed dicere quod in excellentissima Italorum curia sit libratum, videtur nugatio, cum Curia careamus. Ad quod facile respondetur. Nam licet Curia (secundum quod unica accipitur, ut curia Regis Alamaniæ) in Italia non sit, membra tamen ejus non desunt: et sicut membra illius uno Principe uniuntur, sic membra hujus gratioso lumine rationis unita sunt: quare falsum esset dicere, Curia carere Italos, quamquam Principe careamus; quoniam Curiam habemus, licet corporaliter sit dispersa.
- Caput XIX.
- Idiomata italica ad unum reducuntur, quod appellatur Latinum.
- Hoc autem Vulgare, quod Illustre, Cardinale, Aulicum esse, et Curiale ostensum est, dicimus esse illud, quod Vulgare Latinum appellatur. Nam sicut quoddam Vulgare est invenire, quod proprium est Cremonæ, sic quoddam est invenire, quod proprium est Lombardiæ, et sicut est invenire aliquod, quod sit totius sinistræ Italiæ proprium; et sicut omnia hæc est invenire, sic et illud quod totius Italiæ est. Et sicut illud Cremonense, ac illud Lombardum, et tertium Semilatium dicitur, sic istud, quod totius Italiæ est, Latinum Vulgare vocatur. Hoc enim usi sunt Doctores illustres, qui lingua Vulgari poetati sunt in Italia, ut Siculi, Apuli, Tusci, Romandioli, Lombardi et utriusque Marchiæ viri. Et quia intentio nostra, ut polliciti sumus in principio hujus Operis, est doctrinam de Vulgari Eloquentia tradere: ab ipso, tanquam ab excellentissimo incipientes, quos putamus ipso dignos uti, et propter quid, et quomodo, nec non ubi, quando, et ad quos ipsum dirigendum sit, in immediatis libris tractabimus. Quibus illuminatis, inferiora Vulgaria illuminare curabimus, gradatim descendentes ad illud, quod unius solius Familiæ proprium est.
- * * *
- About this digital edition
- This e-book comes from the online library Wikisource[1]. This multilingual digital library, built by volunteers, is committed to developing a free accessible collection of publications of every kind: novels, poems, magazines, letters...
- We distribute our books for free, starting from works not copyrighted or published under a free license. You are free to use our e-books for any purpose (including commercial exploitation), under the terms of the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported[2] license or, at your choice, those of the GNU FDL[3].
- Wikisource is constantly looking for new members. During the realization of this book, it's possible that we made some errors. You can report them at this page[4].
- The following users contributed to this book:
- Barbaking
- * * *
- ↑ https://wikisource.org
- ↑ https://www.creativecommons.org/licenses/by-sa/3.0
- ↑ https://www.gnu.org/copyleft/fdl.html
- ↑ https://wikisource.org/wiki/Wikisource:Scriptorium